Contra Araneos
Contra Araneos
Incipiam dicens in Britannicis Insulis araneos permagnos esse
posse. Sine dubio hortus deliciarum entomologist�, sed res -
necnon somnium turbulentum! � metuenda omnibus
arachnophobis. Hic, quasi satis manifestum jam non sit, ille ego
sum arachnophobus.
Arachnes
vero Gr�cam non despicio fabulam at illorum proteinaceorum
minutum globosum corpus moventium crurum conspectus me terret,
maxime cum bene mane balneolo pluvio utor.
Qu�stio
magnitudinis et viventium et exstinctorum animalium semper me
fascinavit ex tempore quo mihi discipulo facultatis medic�
superanda philosophiae naturalis probatio contigit (abhinc sex
longos annos, id est orbis terrarum �tas). Clare memini vetusti
professoris, maximi inter biologicos philosophos naturales,
publice coram nobis astantibus discipulis ignorantiam rei
declarantis addentisque, in cauda orationis, causam in aerum
atmosph�ram nostram efficientium �quilibrio esse investigandam.
Cum mihi ea insolita explicatione minime persuasum esset me aliquam
Darwinianam rationem esse inquisiturum statui.
Abhinc
duo dies, cum culinam intrarem, in inquilinam meam incidi; quae,
araneorum magnitudine forte disputata, multa confidentia mihi est
confessa: � Ferunt quondam illos hostes universos necavisse,
multo majores se factos esse omniaque foramina istius insul�
occupavisse. �
Igitur,
aranei carissimi, mihi pr�bete aures: non curo quot quantasque
culicum antiquissimarumve muscarum c�des confeceritis sed,
qu�so, si vobis deformitatem tanti est vestram ostentare, cum
non sim in balneolo faciatis!
Vestri
amantissimus Franciscus Teutonicus, humanus quidam qui ex animo
vos ordine et pulchritudine spernit.
Scripsit Franciscus Teutonicus
Scripsit Franciscus Teutonicus
|