Annus
2 0 1 4


Diruptio muri Berolini commemoratur

Diruptio muri Berolini commemoratur

Hodierno die 9 mensis Novembris Berolini annus vigesimus quintus commemoratur a muro diruto qui per octo et viginti annos urbem in duas partes diviserat. Una nocte ex abrupto pro reticulo ferreo extructus erat ut cives prohiberentur transire a re publica communistica ad occidentalem opibus capitalibus innixam. Priusquam dirutus esset, CXXXVIII mortem occubuerunt qui a parte orientali exire conati erant . Eventus vigesimi saeculi rerum imago significans est: ob grave discrimen de re oeconomica, sociali, politica�hinc terminus rei publicae Germaniae orientalis incepit ac praesertim Unionis Rerum Socialisticarum Sovieticarum, quae Foederatio die 21 mensis Decembris anno 1991 dissoluta est: peropportune Eric J.�Hobsbawm historicus Anglus hanc diem signavit in opere �De saeculo brevi�: res maximi momenti illius aetatis factas esse ab anno 1914 ad dissolutionem regiminis sovietici quae a muro deleto Berolinensi initium cepisset.

Sollemnia parata sunt ad hunc diem celebrandum. Angela Merkel commemorationem incepit apud monumentum situm in Bernauer Strasse: hic in reliquiis muri munus iis qui perierunt rosa posita est. �Non solum gaudio afficior - inquit - sed etiam conscia officii mei populi sum: spes�illo die res vera effecta est. Murus deiectus ostendit res in melius mutari possunt; hoc nuntio omnibus nationibus: confido omnia moenia violentiae, tyrannidis, inimicitiae deleri posse.�

Hic nuntius maximi momenti est tempore quo minae �belli sine armis� redire videantur, cum nexus inter Russiam et Unionem Europaeam relanguescant vel potius peiores facti sint.

OSZAR »

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae

OSZAR »